De Admirandis, Pag. 110
 
Vanini, De Admirandis

/p. 110/ DIALOGUS XX.

De aquarum strepitu.

Alex. –

Quidnam efficit aquarum strepitum?

I. C. – Cardanus[3] putavit illud

efficere exitum cum impetu ex

angustis locis. Alex. – Haud assentior.

I. C. – Nec ego. Non enim exitus

est soni materia, sed aqua: non forma, quippe

non ponitur in definitione strepitus, sed contractio

scilicet aëris; non efficiens, sed elisio.

Elisio namque soni causa efficiens est, ut patet

in grandine. I. C. – Assignavit ille aliam – ni fallor –

strepitus causam, casum scilicet ab alto.

I. C. – Haud recte tamen, nam et nix ab alto

nihilominus absque strepitu decidit. Alex. –

Sed illud investigatione dignum est: cur

casus maiorem faciat elisionem. I. C. Quia

ex corporum distantia magnus fit motus in pauco

tempore. Quapropter grave adhuc appetens descensum,

in ipsa offensione confligit. Quod si

est debilius eo quod obijcitur aut spargitur velut

aqua aut frangitur velut testa. Alex. – Quare

frangitur? I. C. – Quia inter duo corpora interceptus

aër resilit, cum tam cito ad latera sese

subtrahere non potuit. Alex. At cur vitrea pila

rumpitur? I. C. – Non aëre intercepto, sed repulsis

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum